[Pagina precedente]...ores sint similes vultibus superioribus ut Ptolomeus dicit, consequens est quod, cum iste effectus non possit reduci nisi in celum stellatum ut visum est, quod similitudo virtualis agentis consistat in illa regione celi que operit hanc terram detectam. Et cum ista terra detecta extendatur a linea equinoctiali usque ad lineam quam describit polus zodiaci circa polum mundi, ut superius dictum est, manifestum est quod virtus elevans est illis stellis que sunt in regione celi istis duobus circulis contenta, sive elevet per modum attractionis, ut magnes attrahit ferrum, sive per modum pulsionis, generando vapores pellentes, ut in particularibus montuositatibus. Sed nunc queritur: Cum illa regio celi circulariter feratur, quare illa elevatio non fuit circularis? Et respondeo quod ideo non fuit circularis, quia materia non sufficiebat ad tantam elevationem. Sed tunc arguetur magis, et queretur: Quare potius elevatio emisperialis fuit ab ista parte quam ab alia? Et ad hoc est dicendum, sicut dicit Phylosophus in secundo
De Celo, cum querit quare celum movetur ab oriente in occidentem et non e converso; ibi enim dicit quod consimiles questiones vel a multa stultitia vel a multa presumptione procedunt, propterea quod sunt supra intellectum nostrum. Et ideo dicendum ad hanc questionem, quod ille dispensator Deus gloriosus, qui dispensavit de situ polorum, de situ centri mundi, de distantia ultime circumferentie universi a centro eius, et de aliis consimilibus, hoc fecit tanquam melius, sicut et illa. Unde cum dixit: «Congregentur aque in locum unum, et appareat arida», simul et virtuatum est celum ad agendum, et terra potentiata ad patiendum.
Desinant ergo, desinant homines querere que supra eos sunt, et querant usque quo possunt, ut trahant se ad inmortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. Audiant amicum Iob dicentem: «Nunquid vestigia Dei comprehendes, et Omnipotentem usque ad perfectionem reperies? ». Audiant Psalmistam dicentem: «Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam». Audiant Ysaiam dicentem: «Quam distant celi a terra, tantum distant vie mee a viis vestris»; loquebatur equidem in persona Dei ad hominem. Audiant vocem Apostoli ad Romanos: «O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei: quam incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius!». Et denique audiant propriam Creatoris vocem dicentis: «Quo ego vado, vos non potestis venire». Et hec sufficiant ad inquisitionem intente veritatis.
Hiis visis, facile est solvere ad argumenta que superius contra fiebant; quod quidem quinto proponebatur faciendum. Cum igitur dicebatur: «Duarum circumferentiarum inequaliter a se distantium impossibile est idem esse centrum»; dico quod verum est, si circumferentie sunt regulares sine gibbo vel gibbis; et cum dicitur in minori quod circumferentia aque et circumferentia terre sunt huiusmodi, dico quod non est verum, nisi per gibbum qui est in terra; et ideo ratio non procedit. Ad secundum, cum dicebatur: «Nobiliori corpori debetur nobilior locus», dico quod verum est secundum propriam naturam, et concedo minorem; sed cum concluditur quod ideo aqua debet esse in altiori loco, dico quod verum est secundum propriam naturam utriusque corporis; secundum superheminentem causam, ut superius dictum est, accidit in hac parte terram esse superiorem; et sic ratio deficiebat in prima propositione. Ad tertium, cum dicitur: «Omnis oppinio que contradicit sensui est mala oppinio», dico quod ista ratio procedit ex falsa ymaginatione; ymaginantur enim naute quod ideo non videant terram in pelago existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non est; ymo esset contrarium, magis enim viderent. Sed est hoc, quia frangitur radius rectus rei visibilis inter rem et oculum a convexo aque; nam cum aquam formam rotundam habere oporteat ubique circa centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam efficere obstantiam alicuius convexi. Ad quartum, cum arguebatur: «Si terra non esset inferior» etc., dico quod illa ratio fundatur in falso, et ideo nihil est. Credunt enim vulgares et physicorum documentorum ignari quod aqua ascendat ad cacumina montium et etiam ad locum fontium in forma aque; sed istud est valde puerile, nam aque generantur ibi, ut per Phylosophum patet in Metauris suis, ascendente materia in forma vaporis. Ad quintum, cum dicitur quod aqua est corpus imitabile orbis lune, et per hoc concluditur quod debeat esse ecentrica, cum orbis lune sit ecentricus, dico quod ista ratio non habet necessitatem; quia licet unum adimitetur aliud in uno, non propter hoc est necesse quod imitetur in omnibus. Videmus ignem imitari circulationem celi, et tamen non imitatur ipsum in non moveri recte, nec in non habere contrarium sue qualitati; et ideo ratio non procedit. Et sic ad argumenta.
Sic igitur determinatur determinatio et tractatus de forma et situ duorum elementorum, ut superius propositum fuit.
Determinata est hec phylosophia dominante invicto domino, domino Cane Grandi de Scala pro Imperio sacrosancto Romano, per me Dantem Alagherium, Phylosophorum minimum, in inclita urbe Verona, in sacello Helene gloriose, coram universo clero Veronensi, preter quosdam qui, nimia caritate ardentes, aliorum rogamina non admittunt, et per humilitatis virtutem Spiritus Sancti pauperes, ne aliorum excellentiam probare videantur, sermonibus eorum interesse refugiunt. Et hoc factum est in anno a nativitate Domini nostri Iesu Christi millesimo trecentesimo vigesimo, in die Solis, quem prefatus noster Salvator per gloriosam suam nativitatem ac per admirabilem suam resurrectionem nobis innuit venerandum; qui quidem dies fuit septimus a Ianuariis idibus, et decimus tertius ante kalendas Februarias.
- Fine -