MONARCHIA, di Dante Alighieri - pagina 3
...
.
7.
Quod si ita est, quis erit qui humanum genus optime se habere non dicat, cum potissime hoc principio possit uti?
8.
Sed existens sub Monarcha est potissime liberum.
Propter quod sciendum quod illud est liberum quod "sui met et non alterius gratia est", ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente.
Nam illud quod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut via necessitatur a termino.
9.
Genus humanum solum imperante Monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie diriguntur oblique - democratie scilicet, oligarchie atque tyrampnides - que in servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant reges, aristocratici quos optimates vocant, et populi libertatis zelatores; quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum est, vult omnes homines bonos fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes.
10.
Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur.
Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint.
11.
Non enim cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso consules propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta sunt.
12.
Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est.
Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis.
13.
Ergo genus humanum sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
xiii
1.
Adhuc, ille qui potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive volontarie agat, propriam similitudinem explicare.
2.
Unde fit quod omne agens, in quantum huiusmodi, delectatur; quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est.
3.
Nichil igitur agit nisi tale existens quale patiens fieri debet; propter quod Phylosophus in hiis que De simpliciter ente: "Omne" inquit "quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu"; quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur.
4.
Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent.
Unde Phylosophus ad Nicomacum: "De hiis enim" inquit "que in passionibus et actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus".
5.
Hine etiam dicebatur de celo peccatori David: "Quare tu enarras iustitias meas?", quasi diceret: 'Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris'.
Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime alios disponere volentem.
6.
Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum.
Quod sic declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitum phylosophice veritatis qui nichil unquam audiverunt, quam qui audiverunt per tempora et falsis oppinionibus imbuti sunt.
Propter quod bene Galienus inquit "tales duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam".
7.
Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo: "Deus" inquiebat "iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis".
8.
Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille, qui potest esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios disponere potest.
Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
xiv
1.
Et quod potest fieri per unum, melius est per unum fieri quam per plura.
Quod sic declaratur: sit unum, per quod aliquid fieri potest, A, et sint plura, per que similiter illud fieri potest, A et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum.
2.
Et cum omnis talis assumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum.
3.
Preterea, res dicitur melior per esse propinquior optime; et finis habet rationem optimi; sed fieri per unum est propinquius fini: ergo est melius.
Et quod sit propinquius patet sic: sit finis C; fieri per unum A; per plura A et B: manifestum est quod longior est via ab A per B in C, quam ab A tantum in C.
4.
Sed humanum genus potest regi per unum suppremum principem, qui est Monarcha.
Propter quod advertendum sane quod cum dicitur 'humanum genus potest regi per unum suppremum principem', non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno immediate prodire possint: cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeant directivo, ut patet per Phylosophum in quinto ad Nicomacum epyikiam commendantem.
5.
Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite.
6.
Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus acris nimietatem vestimentis operiri non possunt.
7.
Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem.
Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
8.
Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur.
9.
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat.
10.
Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius est.
Et cum duorum tantum inter se idem sit melius et optimum, consequens est non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc 'unum' et hoc 'plura', sed acceptabilissimum.
11.
Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.
xv
1.
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi 'prius'.
Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum: maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum.
2.
Propter quod in omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente.
Unde fit quod unum esse videtur esse radix eius quod est esse bonum, et multa esse eius quod est esse malum; qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum, ex parte vero mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter ente.
3.
Hinc videri potest quod peccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa; quod quidem Psalmista videbat dicens: "A fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt".
4.
Constat igitur quod omne quod est bonum per hoc est bonum: quod in uno consistit.
Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria radice.
5.
Que quidem radix apparebit, si natura vel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformis motus plurium voluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse vel ipsam concordiam.
6.
Nam, sicut plures glebas diceremus 'concordes' propter condiscendere omnes ad medium, et plures flammas propter coadscendere omnes ad circunferentiam, si volontarie hoc facerent; ita homines plures 'concordes' dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una formaliter in glebis, scilicet gravitas, et una in fiammis, scilicet levitas.
7.
Nam virtus volitiva potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes.
8.
Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.
9.
Sed hoc esse non potest nisi sit voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum, cum mortalium voluntates propter blandas adolescentie delectationes indigeant directivo, ut in ultimis ad Nicomacum docet Phylosophus.
Nec ista una potest esse, nisi sit princeps unus omnium, cuius voluntas domina et regulatrix aliarum omnium esse possit.
10.
Quod si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
xvi
1.
Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur: status videlicet illius mortalium quem Dei Filius, in salutem hominis hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit.
Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum.
2.
Et quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi testari dignatus est; et denique Paulus "plenitudinem temporis" statum illum felicissimum appellavit.
Vere tempus et temporalia queque plena fuerunt, quia nullum nostre felicitatis ministerium ministro vacavit.
3.
Qualiter autem se habuerit orbis ex quo tunica ista inconsutilis cupiditatis ungue scissuram primitus passa est, et legere possumus et utinam non videre.
4.
O genus humanum, quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est dum, bellua multorum capitum factum, in diversa conaris !
5.
Intellectu egrotas utroque, similiter et affectu: rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi effletur: "Ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum".
LIBER SECUNDUS
i
1.
"Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Cristum eius.
Dirumpamus vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum".
2.
Sicut ad faciem cause non pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione despicimus.
Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum nullo iure sed armorum tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar.
3.
Sed postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoc effecisse cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam supervenit despectio, cum gentes noverim contra romani populi preheminentiam fremuisse, cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam, cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut adversentur Domino suo et Uncto suo, romano principi.
4.
Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Cristum eius".
5.
Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subassummens: "Dirumpamus" videlicet "vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum".
6.
Hec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi prosecutus fuero, et instantis questionis veritatem ostendero.
Nam per hoc quod romanum Inpenum de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubemacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium recognoscent.
7.
Veritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis humane, sed etiam radio divine auctoritatis: que duo cum simul ad unum concurrunt, celum et terram simul assentire necesse est.
8.
Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis et auctoritatis prefretus, ad secundam questionem dirimendam ingredior.
ii
1.
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere: hoc est utrum romanus populus de iure sibi asciverit Imperii dignitatem; cuius quidem inquisitionis principium est videre que sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis presentis velut in principium proprium reducantur.
2.
Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in triplici gradu invenitur, in mente scilicet artificis, in organo et in materia formata per artem, sic et naturam in triplici gradu possumus intueri.
Est enim natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in celo, tanquam in organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur.
3.
Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum inputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingit et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia esistente, per prius ab artifice Deo sit et secondario a celo, quod organum est artis divine, quam 'naturam' comuniter appellat.
4.
Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei est; et, cum omne quod in mente Dei est sit Deus, iuxta illud "Quod factum est in ipso vita erat", et Deus maxime se ipsum velit, sequitur quod ius a Deo, prout in eo est, sit volitum.
Et cum voluntas et volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius.
5.
Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis; unde fit quod quicquid divine voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid divine voluntati est consonum, ius ipsum sit.
6.
Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia verba sint, nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod Deus vult.
Hoc ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum sotietate vult, illud pro vero atque sincero iure habendum sit.
7.
Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit.
Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
8.
Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibile Dei "per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur"; nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam.
Nec mirum si divina voluntas per signa querenda est, cum etiam humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur.
iii
1.
Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod 'Imperium' dicitur, sibi super mortales omnes ascivit.
2.
Quod quidem primo sic probatur: nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri.
3.
Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis prelatio sit honor, omnis prelatio virtutis est premium.
Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum.
4.
Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis; et iuxta luvenalem:
nobilitas animi sola est atque unica virtus.
Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum.
Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis conveniens est.
5.
Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum "Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis", maxime nobili maxime preesse convenit.
6.
Subassumptam vero testimonia veterum persuadent; nam divinus poeta noster Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, que a capta Troya summit exordium, contestatur.
7.
Qui quidem invictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, esplicare nequirem: sed "summa sequar vestigia rerum".
8.
Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic:
Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit nec bello maior et armis.
9 Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum "non inferiora secutum", comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad Nicomacum.
10.
Quantum vero ad hereditariam, quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur.
Nam Asya propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam regnaverunt, Asye regionem; unde Poeta noster in tertio:
Postquam res Asye Priamique evertere gentem
inmeritam visum superis.
11.
Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait:
Dardanus yliace primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus,
advehitur Teucros: Electram maximus Athlas
edidit, ethereos humero qui sustinet orbes.
12.
Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens:
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glebe.
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem:
hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus.
13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sie: "Ultimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant"; 'eius', idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
14 Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio.
Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit, ut superius haberi potest per ea que dicta sunt.
Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?
15 Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:
Nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc pretexit nomine culpam.
16 Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:
Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.
17 Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima.
Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divina latebit?
iv
1.
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit.
Et quod ista sit vera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit.
2.
Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: "Digitus Dei est hic".
3.
Si ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium - ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter - cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum.
4.
Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et est.
5.
Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis comprobatur.
Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur.
6.
Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens; ait enim:
Sic illa profecto
sacrifico cecidere Nume, que lecta iuventus
patritia cervice movet; spoliaverat hauster,
aut boreas populos ancilia nostra ferentes.
7.
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur.
8.
Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee describeret in octavo; canit enim sic:
In summo custos Tarpeie Manlius arcis
stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
Atque hic auratis volitans argenteus anser
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit.
10.
Nonne transitus Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne, abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut onmes fere scribe romane rei ad gloriam ipsius commemorant?
11.
Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.
v
1.
Quicunque preterea bonum rei publice intendit, finem iuris intendit.
Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et corrupta corrumpit - nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -;
2.
si ergo definitio ista bene 'quid est' et 'quare' comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens.
Propter quod bene Tullius in Prima rethorica: semper - inquit - ad utilitatem rei publice leges interpretande sunt.
3.
Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directe non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt: leges enim oportet homines devincire ad invicem propter Comunem utilitatem.
Propter quod bene Seneca de lege cum in libro De quatuor virtutibus, "legem vinculum" dicat "humane sotietatis".
4.
Patet igitur quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit.
Si ergo Romani bonum rei publice intenderunt, verum erit dicere finem iuris intendisse.
5.
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
Unde recte illud scriptum est: "Romanum imperium de Fonte nascitur pietatis".
6.
Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam - ut iam dictum est - satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur.
7.
De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis: "Quandiu" inquit "imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessaria; regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus; nostri autem et magistratus inperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent.
Itaque illud 'patrocinium' orbis terrarum potius quam 'imperium' poterat nominari".
Hec Cicero.
8.
De personis autem singularibus compendiose progrediar.
Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt?
9.
Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendo dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro inperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est?
10.
Quippe in eius laudem Cicero, contra Epycurum in hiis que De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit: "Itaque" inquit "et maiores nostri ab aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset".
11.
Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit? Huius etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:
parvoque potentem
Fabritium.
12.
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? Et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cum dicit:
referentem signa Camillum.
13.
Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse? Cuius gloria renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
natosque pater nova bella moventes
ad penam pulcra pro libertate vocavit.
14 Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non alio vultu quam si hostem cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat? Quod etiam Livius admiratur testificando.
15.
Accedunt nunc ille sacratissime victime Deciorum, qui pro salute publica devotas animas posuerunt, ut Livius, non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando renarrat; accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis.
Quorum alteri pro salute patrie mortis tenebras non horruerunt; alter, ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e vita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa.
16.
Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit.
In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat? Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset".
17.
In hiis vero que De offitiis de Catone dicebat: "Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt.
Atque ceteris forsan vitio datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit".
18.
Declarata igitur duo sunt; quorum unum est, quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit: aliud est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit.
19.
Nunc arguatur ad propositum sic: quicunque finem iuris intendit cum iure graditur; romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens de iure sibi ascivit Imperii dignitatem.
20.
Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.
Ad cuius evidentiam advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur.
21.
Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra.
22.
Cum ergo iuris finis quidam sit - ut iam declaratum est - necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se iuris effectus.
Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.
23.
Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure intendere; nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam' pertractantis elici solet.
Dicit enim Phylosophus: "Sed et hoc falso sillogismo sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium terminum esse".
24.
Nam si ex falsis verum quodammodo concluditur, hoc est per accidens, in quantum illud verum inportatur per voces illationis; per se enim verum nunquam sequitur ex falsis, signa tamen veri bene secuntur ex signis que sunt signa falsi.
25.
Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet.
26.
Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est.
Patet igitur quod querebatur.
vi
1.
Et illud quod natura ordinavit, de iure servatur: natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate: quod est inpossibile.
2.
Sed nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda: quod est considerare terminum iuris in collegio vel in ordine; non enim ius extenditur ultra posse.
Ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis.
3.
Propter quod patet quod natura ordinat res cum respectu suarum facultatum, qui respectus est fundamentum iuris in rebus a natura positum.
Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum: necesse igitur est ordinem de iure servari.
4.
Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret; sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus divine intelligentie: ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis devenitur.
5.
Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem nature universalem, necesse est naturam ipsum intendere.
Propter quod bene Phylosophus naturam semper agere propter finem in secundo De naturali auditu probat.
6.
Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest p
...
[Pagina successiva]