EPISTOLE, di Dante Alighieri - pagina 5
...
.
9.
Preferens ergo amicitiam vestram quasi thesaurum carissimum, providentia diligenti et accurata sollicitudine illam servare desidero.
10.
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam sequi mihi votivum est; et propter hoc munuscula mea sepe multum conspexi et ab invicem segregavi, nec non segregata percensui, digniusque gratiusque vobis inquirens.
11.
Neque ipsi preheminentie vestre congruum comperi magis quam Comedie sublimem canticam, que decoratur titulo Paradisi; et illam sub presenti epistola, tanquam sub epigrammate proprio dedicatam, vobis adscribo, vobis offero, vobis denique recommendo.
12.
Illud quoque preterire silentio simpliciter inardescens non sinit affectus, quod in hac donatione plus dono quam domino et honoris et fame conferri videri potest; quin ymo, cum eius titulo iam presagium de gloria vestri nominis amplianda, satis attentis videar expressisse; quod de proposito.
13.
Sed zelus gratie vestre, quam sitio, vitam parvipendens, a primordio metam prefixam urgebit ulterius.
Itaque, formula consummata epistole, ad introductionem oblati operis aliquid sub lectoris officio compendiose aggrediar.
14.
Sicut dicit Philosophus in secundo Metaphysicorum: "Sicut res se habet ad esse, sic se habet ad veritatem"; cuius ratio est, quia veritas de re, que in veritate consistit tanquam in subiecto, est similitudo perfecta rei sicut est.
15.
Eorum vero que sunt, quedam sic sunt, ut habeant esse absolutum in se; quedam sunt ita, ut habeant esse dependens ab alio per relationem quandam, ut eodem tempore esse, et ad aliud se habere ut relativa; sicut pater et filius, dominus et servus, duplum et dimidium, totum et pars, et huiusmodi, in quantum talia.
16.
Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat: ignorato enim dimidio, nunquam cognoscitur duplum; et sic de aliis.
17.
Volentes igitur aliqualem introductionem tradere de parte operis alicuius, oportet aliquam notitiam tradere de toto cuius est pars.
Quapropter et ego, volens de parte supra nominata totius Comedie aliquid tradere per modum introductionis, aliquid de toto opere premittendum existimavi, ut facilior et perfectior sit ad partem introitus.
18.
Sex igitur sunt que in principio cuiusque doctrinalis operis inquirenda sunt, videlicet subiectum, agens, forma, finis, libri titulus, et genus philosophie.
De istis tria sunt in quibus pars ista, quam vobis destinare proposui, variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus; in aliis vero non variatur, sicut apparet inspicienti; et ideo, circa considerationem de toto, ista tria inquirenda seorsum sunt: quo facto, satis patebit ad introductionem partis.
19.
Deinde inquiremus alia tria, non solum per respectum ad totum, sed etiam per respectum ad ipsam partem oblatam.
20.
Ad evidentiam itaque dicendorum, sciendum est quod istius operis non est simplex sensus, ymo dici potest polysemos, hoc est plurium sensuum; nam primus sensus est qui habetur per litteram, alius est qui habetur per significata per litteram.
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus.
21.
Qui modus tractandi, ut melius pateat, potest considerari in hiis versibus: "In exitu Israel de Egypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudea sanctificatio eius, Israel potestas eius".
Nam si ad litteram solam inspiciamus, significatur nobis exitus filiorum Israel de Egypto, tempore Moysis; si ad allegoriam, nobis significatur nostra redemptio facta per Christum; si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie; si ad anagogicum, significatur exitus anime sancte ab huius corruptionis servitute ad eterne glorie libertatem.
22.
Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, cum sint a litterali sive historiali diversi.
Nam allegoria dicitur ab 'alleon' grece, quod in latinum dicitur 'alienum', sive 'diversum'.
23.
Hiis visis, manifestum est quod duplex oportet esse subiectum circa quod currant alterni sensus.
Et ideo videndum est de subiecto huius operis, prout ad litteram accipitur; deinde de subiecto, prout allegorice sententiatur.
24.
Est ergo subiectum totius operis, litteraliter tantum accepti, status animarum post mortem simpliciter sumptus.
Nam de illo et circa illum totius operis versatur processus.
25.
Si vero accipiatur opus allegorice, subiectum est homo prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi obnoxius est.
26.
Forma vero est duplex: forma tractatus et forma tractandi.
Forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem.
Prima divisio est, qua totum opus dividitur in tres canticas.
Secunda, qua quelibet cantica dividitur in cantus.
Tertia, qua quilibet cantus dividitur in rithimos.
27.
Forma sive modus tractandi est poeticus, fictivus, descriptivus, digressivus, transumptivus, et cum hoc diffinitivus, divisivus, probativus, improbativus, et exemplorum positivus.
28.
Libri titulus est: 'Incipit Comedia Dantis Alagherii, florentini natione, non moribus'.
Ad cuius notitiam sciendum est quod comedia dicitur a 'comos', villa, et 'oda', quod est cantus, unde comedia quasi 'villanus cantus'.
29.
Et est comedia genus quoddam poetice narrationis, ab omnibus aliis differens.
Differt ergo a tragedia, in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis; et dicitur propter hoc a 'tragos', quod est hircus, et oda, quasi 'cantus hircinus', idest fetidus ad modum hirci; ut patet per Senecam in suis tragediis.
Comedia vero inchoat asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terentium in suis comediis.
Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis salutationibus dicere loco salutis, 'tragicum principium, et comicum finem'.
30.
Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragedia; comedia vero remisse et humiliter; sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso:
Interdum tamen et vocem comedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerunque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus etc.
31.
Et per hoc patet, quod comedia dicitur presens opus.
Nam si ad materiam respiciamus, a principio horribilis et fetida est, quia Infernus, in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus; ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris, in qua et muliercule comunicant.
32.
Sunt et alia genera narrationum poeticarum, scilicet carmen bucolicum, elegia, satira, et sententia votiva, ut etiam per Oratium patere potest in sua Poetria; sed de istis ad presens nihil dicendum est.
33.
Potest amodo patere quomodo assignandum sit subiectum partis oblate.
Nam, si totius operis litteraliter sumpti sic est subiectum: status animarum post mortem, non contractus sed simpliciter acceptus, manifestum est quod hac in parte talis status est subiectum, sed contractus, scilicet status animarum beatarum post mortem.
34.
Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo, prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
35.
Et sic patet de forma partis per formam assignatam totius.
Nam, si forma tractatus in toto est triplex, in hac parte tantum est duplex, scilicet divisio cantuum et rithimorum.
36.
Non eius potest esse propria forma divisio prima, cum ista pars sit prime divisionis.
37.
Patet etiam de libri titulo; nam titulus totius libri est 'Incipit Comedia etc.', ut supra; titulus autem huius partis est: 'Incipit cantica tertia Comedie Dantis etc., que dicitur Paradisus'.
38.
Inquisitis his tribus in quibus variatur pars a toto, videndum est de aliis tribus in quibus nulla variatio est a toto.
Agens igitur totius et partis est ille qui dictus est, et totaliter videtur esse.
39.
Finis totius et partis esse posset et multiplex, scilicet propinquus et remotus.
Sed, omissa subtili investigatione, dicendum est breviter quod finis totius et partis est removere viventes in hac vita de statu miserie et perducere ad statum felicitatis.
40.
Genus vero philosophie, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica; quia non ad speculandum, sed ad opus inventum est totum et pars.
41.
Nam si in aliquo loco vel passu pertractatur ad modum speculativi negotii, hoc non est gratia speculativi negotii, sed gratia operis; quia, ut ait Phylosophus in secundo Methaphysicorum, "ad aliquid et nunc speculantur practici aliquando".
42.
Hiis itaque premissis, ad expositionem littere secundum quandam prelibationem accedendum est; et illud prenunciandum, quod expositio littere nihil aliud est quam forme operis manifestatio.
43.
Dividitur ergo ista pars, seu tertia cantica, que Paradisus dicitur, principaliter in duas partes, scilicet in prologum et partem executivam.
Pars secunda incipit ibi: 'Surgit mortalibus per diversas fauces'.
44.
De parte prima sciendum est quod, quamvis comuni ratione dici posset exordium, proprie autem loquendo non debet dici nisi prologus; quod Phylosophus in tertio Rhetoricorum videtur innuere, ubi dicit quod "proemium est principium in oratione rhetorica, sicut prologus in poetica, et preludium in fistulatione".
45.
Est etiam prenotandum quod prenuntatio ista, que comuniter exordium dici potest, aliter fit a poetis, aliter a rhetoribus.
46.
Rhetores enim concessere prelibare dicenda, ut animum comparent auditoris; sed poete non solum hoc faciunt, quin ymo post hec invocationem quandam emittunt.
47.
Et hoc est eis conveniens, quia multa invocatione opus est eis, cum aliquid contra comunem modum hominum a superioribus substantiis petendum est, quasi divinum quoddam munus.
48.
Ergo presens prologus dividitur in partes duas, in prima premittitur quid dicendum sit, in secunda invocatur Apollo; et incipit secunda pars ibi: 'O bone Apollo, ad ultimum laborem'.
49.
Propter primam partem notandum quod ad bene exordiendum tria requiruntur, ut dicit Tullius in Nova Rhetorica, scilicet ut benivolum et attentum et docilem reddat alis auditorem; et hoc maxime in admirabili genere cause, ut ipsemet Tullius dicit.
50.
Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
Nam dicit se dicturam ea, que vidit in primo celo et retinere mente potuit.
51.
In quo dicto omnia illa tria comprehenduntur; nam in utilitate dicendorum benevolentia paratur; in admirabilitate attentio; in possibilitate docilitas.
Utilitatem innuit, cum recitaturum se dicit ea que maxime allectiva sunt desiderii humani, scilicet gaudia Paradisi; admirabilitatem tangit, cum promittit se tam ardua, tam sublimia dicere, scilicet conditiones regni celestis; possibilitatem ostendit, cum dicit se dicturum que mente retinere potuit; si enim ipse, et alii poterunt.
52.
Hec omnia tanguntur in verbis illis, ubi dicit se fuisse in primo celo, et quod dicere vult de regno celesti quicquid in mente sua, quasi thesaurum, potuit retinere.
Viso igitur de bonitate ac perfectione prime partis prologi, ad litteram accedatur.
53.
Dicit ergo quod 'gloria primi Motoris', qui Deus est, 'in omnibus partibus universi resplendet', sed ita ut 'in aliqua parte magis, et in aliqua minus'.
54.
Quod autem ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat.
Ratio sic: Omne quod est, aut habet esse a se, aut ab alio.
Sed constat quod habere esse a se non convenit nisi uni, scilicet primo, seu principio, qui Deus est; cum habere esse non arguat per se necesse esse, et per se necesse esse non competat nisi uni, scilicet primo, seu principio, quod est causa omnium; ergo omnia que sunt, preter unum ipsum, habent esse ab alio.
55.
Si ergo accipiatur ultimum in universo, non quodcumque, manifestum est quod id habet esse ab aliquo; et illud a quo habet, a se, vel ab aliquo habet.
Si a se, sic est primum; si ab aliquo, et illud similiter vel a se, vel ab aliquo.
Et cum esset sic procedere in infinitum in causis agentibus, ut probatur in secundo Metaphysicorum.
56.
Et sic erit devenire ad primum, qui Deus est.
Et sic, mediate vel immediate, omne quod habet esse habet esse ab eo; quia ex eo quod causa secunda recipit a prima, influit super causatum ad modum recipientis et reddentis radium, propter quod causa prima est magis causa.
57.
Et hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis causa primaria plus influit super suum causatum quam causa universalis secunda".
Sed hoc quantum ad esse.
58.
Quantum vero ad essentiam, probo sic: Omnis essentia, preter primam, est causata, aliter essent plura que essent per se necesse esse, quod est impossibile: quod causatum, vel a natura est vel ab intellectu; et quod a natura est, per consequens causatum est ab intellectu, cum natura sit opus intelligentie; omne ergo quod est causatum, est causatum ab aliquo intellectu mediate vel immediate.
59.
Cum ergo virtus sequatur essentiam cuius est virtus, si essentia intellectiva, est tota et unius que causat.
Et sic quemadmodum prius devenire erat ad primam causam ipsius esse, sic nunc essentie et virtutis.
60.
Propter quod patet quod omnis essentia et virtus procedat a prima, et intelligentie inferiores recipiant quasi a radiante, et reddant radios superioris ad suum inferius, ad modum speculorum.
Quod satis aperte tangere videtur Dionysius de Celesti Hierarchia loquens.
61.
Et propter hoc dicitur in libro De Causis quod "omnis intelligentia est plena formis".
Patet ergo quomodo ratio manifestat divinum lumen, id est divinam bonitatem, sapientiam et virtutem, resplendere ubique.
62.
Similiter etiam et scientius facit auctoritas.
Dicit enim Spiritus Sanctus per Hieremiam: "Celum et terram ego impleo"; et in Psalmo: "Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas meas etc." Et Sapientia dicit quod "Spiritus Domini replevit orbem terrarum".
Et Ecclesiasticus in quadragesimo secundo: "Gloria Domini plenum est opus eius".
63.
Quod etiam scriptura paganorum contestatur; nam Lucanus in nono: "Iuppiter est quodcumque vides, quocumque moveris".
64.
Bene ergo dictum est, cum dicit quod divinus radius, sive divina gloria, 'per universum penetrat et resplendet': penetrat, quantum ad essentiam; resplendet, quantum ad esse.
65.
Quod autem subicit de 'magis et minus', habet veritatem in manifesto; quoniam videmus in aliquo excellentiori gradu essentiam aliquam, aliquam vero in inferiori; ut patet de celo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa vero corruptibilia sunt.
66.
Et postquam premisit hanc veritatem, prosequitur ab ea, circumloquens Paradisum; et dicit quod fuit in celo illo quod de gloria Dei, sive de luce, recipit affluentius.
67.
Propter quod sciendum quod illud celum est celum supremum, continens corpora universa, et a nullo contentum, intra quod omnia corpora moventur, ipso in sempiterna quiete permanente *** et a nulla corporali substantia virtutem recipiens.
68.
Et dicitur empyreum, quod est idem quod celum igne sui ardoris flagrans; non quod in eo sit ignis vel ardor materialis, sed spiritualis, quod est amor sanctus, sive caritas.
69.
Quod autem de divina luce plus recipiat, potest probari per duo: primo, per suum omnia continere et a nullo contineri; secundo, per sempiternam suam quietem sive pacem.
70.
Quantum ad primum probatur sic: Continens se habet ad contentum in naturali situ, sicut formativum ad formabile, ut habetur in quarto Physicorum.
Sed in naturali situ totius universi primum celum est omnia continens; ergo se habet ad omnia sicut formativum ad formabile, quod est se habere per modum cause.
Et cum omnis vis causandi sit radius quidam profluens a prima causa, que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce divina recipit.
71.
Quantum ad secundum, probatur sic: Omne quod movetur, movetur propter aliquid quod non habet, quod est terminus sui motus; sicut celum lune movetur propter aliquam partem sui, que non habet illud ubi ad quod movetur; et quia sui pars quelibet non adepto quolibet ubi, quod est impossibile, movetur ad aliud, inde est quod semper movetur et nunquam quiescit, et est eius appetitus.
Et quod dico de celo lune, intelligendum est de omnibus, preter primum.
Omne ergo quod movetur est in aliquo defectu, et non habet totum suum esse simul.
72.
Illud igitur celum quod a nullo movetur, in se in qualibet sui parte habet quicquid potest modo perfecto, ita quod motu non indiget ad suam perfectionem.
Et cum omnis perfectio sit radius primi, quod est in summo gradu perfectionis; manifestum est quod celum primum magis recipit de luce primi, qui est Deus.
73.
Ista tamen ratio videtur arguere ad destructionem antecedentis, ita quod simpliciter et secundum formam arguendi non probat.
Sed si consideremus materiam eius, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo potest defectus sempiternari: ita quod, si Deus non dedit sibi motum, patet quod non dedit sibi materiam in aliquo egentem.
74.
Et per hanc suppositionem tenet argumentum ratione materie; et similis modus arguendi est ac si dicerem: Si homo est, est risibile; nam in omnibus convertibilibus tenet similis ratio gratia materie.
Sic ergo patet: cum dicit 'in illo celo quod plus de luce Dei recipit', intelligit circumloqui Paradisum, sive celum empyreum.
75.
Premissis quoque rationibus consonanter dicit Philosophus in primo De Celo quod celum "tanto habet honorabiliorem materiam istis inferioribus, quanto magis elongatum est ab hiis que hic".
76.
Ad hoc etiam posset adduci quod dicit Apostolus ad Ephesios de Christo: "Qui ascendit super omnes celos, ut adimpleret omnia".
Hoc est celum delitiarum Domini; de quibus delitiis dicitur contra Luciferum per Ezechielem: "Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus et perfectione decorus, in deliciis Paradisi Dei fuisti".
77.
Et postquam dixit quod fuit in loco illo Paradisi per suam circumlocutionem, prosequitur dicens se vidisse aliqua que recitare non potest qui descendit.
Et reddit causam, dicens 'quod intellectus in tantum profundat se' in ipsum 'desiderium suum', quod est Deus, 'quod memoria sequi non potest'.
78.
Ad que intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in hac vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum.
79.
Et hoc insinuatur nobis per Apostolum ad Corinthios loquentem, ubi dicit: "Scio hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium celum, et vidit arcana Dei, que non licet homini loqui".
Ecce, postquam humanam rationem intellectus ascensione transierat, quid extra se ageretur non recordabatur.
80.
Et hoc est insinuatum nobis in Matheo, ubi tres discipuli ceciderunt in faciem suam, nihil postea recitantes, quasi obliti.
Et in Ezechiele scribitur: "Vidi et cecidi in faciem meam".
Et ubi ista invidis non sufficiant, legant Richardum de Sancto Victore in libro De Contemplatione, legant Bernardum in libro De Consideratione, legant Augustinum in libro De Quantitate Anime, et non invidebunt.
81.
Si vero in dispositionem elevationis tante propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse.
82.
Nam "qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos", aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantumcunque male viventibus manifestat.
83.
Vidit ergo, ut dicit, aliqua 'que referre nescit et nequit rediens'.
Diligenter quippe notandum est quod dicit 'nescit et nequit': nescit quia oblitus, nequit quia, si recordatur et contentum tenet, sermo tamen deficit.
84.
Multa namque per intellectum videmus quibus signa vocalia desunt; quod satis Plato insinuat in suis libris per assumptionem metaphorismorum; multa enim per lumen intellectuale vidit que sermone proprio nequivit exprimere.
85.
Postea dicit se dicturum illa que de regno celesti retinere potuit, et hoc dicit esse 'materiam' sui operis; que qualia sint et quanta, in parte executiva patebit.
86.
Deinde cum dicit: 'O bone Apollo', etc., facit invocationem suam.
Et dividitur ista pars in partes duas: in prima invocando petit; in secunda suadet Apollini petitionem factam, remunerationem quandam prenuntians; et incipit secunda pars ibi: 'O divina virtus'.
87.
Prima pars dividitur in partes duas: in prima petit divinum auxilium; in secunda tangit necessitatem sue petitionis, quod est iustificare ipsam, ibi: 'Hucusque alterum iugum Parnassi', etc.
88.
Hec est sententia secunde partis prologi in generali.
In speciali vero non exponam ad presens; urget enim me rei familiaris angustia, ut hec et alia utilia reipublice derelinquere oporteat.
Sed spero de Magnificentia vestra ita ut alias habeatur procedendi ad utilem expositionem facultas.
89.
In parte vero executiva, que fuit divisa contra prologum, nec dividendo nec sententiando quicquam dicetur ad presens, nisi hoc, quod ubique procedetur ascendendo de celo in celum, et recitabitur de animabus beatis inventis in quolibet orbe, et quod vera illa beatitudo in sentiendo veritatis principium consistit; ut patet per Iohannem ibi: "Hec est vita eterna, ut cognoscant te Deum verum, etc".; et per Boetium in tertio De Consolatione ibi: "Te cernere finis".
Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis, in illis animabus, ab eis, tanquam videntibus omnem veritatem multa querentur que magnam habent utilitatem et delectationem.
90.
Et quia, invento principio seu primo, videlicet Deo, nihil est quod ulterius queratur, cum sit Alpha et O, idest principium et finis, ut visio Iohannis designat, in ipso Deo terminatur tractatus, qui est benedictus in secula seculorum.
Secondo il testo curato da Ermenegildo Pistelli per l'edizione della Società Dantesca Italiana, 1921
Scannerizzato e corretto da Roberto Gagliardi, gennaio-maggio 1997
...
[Pagina successiva]