[Pagina precedente]...quem sua deserat etas.
Ut venias, locus ipse vocat: fons humidus intus
antra rigat, que saxa tegunt, virgulta flabellant;
circiter origanum redolet; quoque causa soporis
herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt,
grata creans; serpylla tibi substernet Alexis,
quem Corydon vocet ipse rogent; tibi Nisa lavabit
ipsa pedes accinta libens cenamque parabit;
Testilis hec inter piperino polvere fungos
condiet, et permixta doment multa allia, si quos
forsitan inprudens Melibeus legerit hortis;
ut comedas apium memorabunt mella susurri;
poma leges Niseque genas equantia mandes,
pluraque servabis nimio defensa decore.
Iamque superserpunt hedere radicibus antrum,
serta parata tibi. Nulla est cessura voluptas.
Huc ades: hue venient, qui te pervisere gliscent,
Parrhasii iuvenesque senes, et carmina leti
qui nova mirari cupiantque antiqua doceri.
Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lincum
orbiculata ferent, tuus ut Melibeus amabat.
Huc ades, et nostros timeas neque, Tityre, saltus;
namque fidem celse concusso vertice pinus
glandifereque etiam quercusque arbusta cedere.
Non hic insidie, non hic iniuria, quantas
esse putas. Non ipse michi te fidis amanti?
sunt forsan mea regna tibi despecta ? Sed ipsi
di non erubuere cavis habitare sub antris:
testis Achilleus Chyron et pastor Apollo.
Mopse, quid es demens? Quia non permittet Iollas
comis el urbanus, dum sunt tua rustica dona,
hisque tabernaclis non est modo tutius antrum,
quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum
ardor agit, vel que pedibus nova nata cupido?
Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem,
et volucris silvas et silve flamina verna;
Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem.
Me contempne: sitim frigio Musone levabo,
scilicet, hoc nescis? fluvio potabor avito.
Quid tamen interea mugit mea bucula circum?
quadrifluumne gravat coxis humentibus uber?
Sic reor: en propero situlas inplere capaces
lacte novo, quo dura queant mollescere frusta.
Ad mulctrale veni, si tot mandabimus illi
vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse.
Sed lac pastori fors est mandare superbum.
Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat.